라틴어 문장 검색

acciderat autem, ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite, quo petitione honorum absentis submouebat, ne Caesarem quidem exciperet per obliuionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 28장 3:1)
Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo auditum ferunt, difficilius se principem ciuitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in nouissimum detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Seruium Sulpicium alterum consulem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 1:1)
sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos etiam consules e parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 2:1)
cum aduersariis autem pepigit, ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cisalpina prouincia uel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad consul fieret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 2:3)
Picenum Vmbriam Etruriam occupauit et Lucio Domitio, qui per tumultum successor ei nominatus Corfinium praesidio tenebat, in dicionem redacto atque dimisso secundum Superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant quam primum transfretaturi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 34장 1:2)
senatum suppleuit, patricios adlegit, praetorum aedilium quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 1:1)
octoginta autem ciuium milibus in transmarinas colonias distributis, ut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteret, sanxit, ne quis ciuis maior annis uiginti minorue decem, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset, neu qui senatoris filius nisi contubernalis aut comes magistratus peregre proficisceretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 1:1)
abstinentiam neque in imperiis neque in magistratibus praestitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 1:1)
ut enim quidam monumentis suis testati sunt, in Hispania pro consule et a sociis pecunias accepit emendicatas in auxilium aeris alieni et Lusitanorum quaedam oppida, quanquam nec imperata detrectarent et aduenienti portas patefacerent, diripuit hostiliter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 1:2)
epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 6:1)
denique tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat, cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 4:1)
tertium et quartum consulatum titulo tenus gessit contentus dictaturae potestate decretae cum consulatibus simul atque utroque anno binos consules substituit sibi in ternos nouissimos menses, ita ut medio tempore comitia nulla habuerit praeter tribunorum et aedilium plebis praefectosque pro praetoribus constituerit, qui apsente se res urbanas administrarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 2:1)
pridie autem Kalendas Ianuarias repentina consulis morte cessantem honorem in paucas horas petenti dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 2:2)
eadem licentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinauit, decem praetoris uiris consularia ornamenta tribuit, ciuitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 3:1)
neque ex eo infamiam affectati etiam regii nominis discutere ualuit, quanquam et plebei regem se salutanti Caesarem se, non regem esse responderit et Lupercalibus pro rostris a consule Antonio admotum saepius capiti suo diadema reppulerit atque in Capitolium Ioui Optimo Maximo miserit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 79장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION