라틴어 문장 검색

P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장2)
penes eosdem aerarium prouinciae magistratus gloriae triumphique erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장10)
Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장2)
Itaque ex sententia omnibus rebus paratis compositisque in Numidiam proficiscitur, magna spe civium cum propter artis bonas tum maxime quod aduersum divitias invictum animum gerebat et auaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque auctae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장5)
Deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장9)
Etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장11)
Praeterea seditiosi magistratus uulgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장7)
Hamilcarem quendam, hominem nobilem factiosum, novis rebus studere, aduersum quem neque imperia magistratuum neque leges valerent;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장2)
Hoc certe in his epistulis ait, quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 9:2)
Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:7)
Seneca Lucilio suo salutem Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 731)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
Deinde amici Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:17)
"non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio:"
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 15:7)
obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION