라틴어 문장 검색

utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 157:3)
quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 163:1)
itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 178:4)
itemque de quaestionum ordine, cum in eadem controversia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 190:2)
Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitavit in Gryllo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 282:1)
item non evertit opus rhetorice, quod . neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 302:3)
at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 332:1)
quidam argumenta persuasibilia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 335:1)
testibus an argumentis maior fides habenda?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 74:8)
sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 79:1)
causa est negotium, cuius finis est controversia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:4)
sed aliae sunt propriae causarum, de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad causae conferentes, velut auxilia quaedam, quo fit ut in controversia una plures quaestiones esse dicantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 90:2)
sed ex iis omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 107:4)
locum, unde controversia videtur, an fas fuerit tyrannum in templo occidere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 108:3)
est etiam alia in duos dividendi status ratio, quae docet, aut de substantia controversiam esse, aut de qualitate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 122:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION