라틴어 문장 검색

eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 1:2)
Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud Equites, positam legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 4:1)
Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in avium corporibus locabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 7:2)
nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuventutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore vocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parva minus possent rempublicam iuvare, subolis tamen gignendae copia civitatem frequentarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 14:1)
Tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assibus, id est, aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 16:2)
Atque ita profectis ventum Austrum magno spiritus agmine venisse obviam eosque universos cum omnibus copiis armisque, cumulis montibusque harenarum supervectis, operuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 8:1)
In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:3)
Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 1:1)
Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris, 'quadrupes equus' dicturum fuisse ac non 'quadrupes eques,' quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum veterum diligens dubitavit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 7:1)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:2)
In quo loco equitem, si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi 'equum';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:3)
pleraque enim veterum aetas et hominem equo insidentem et equum cui insideretur 'equitem' dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 9:1)
Propterea 'equitare' etiam, quod verbum e vocabulo 'equitis' inclinatum est, et homo equo utens et equus sub homine gradiens dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 10:1)
Quod Aelius Melissus, in libro cui titulum fecit De Loquendi , , cum ederet, cornuin esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque audit dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 1:1)
nam cum 'harena' singulari in numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite ' harenae' dici videntur, tamquam id vocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION