라틴어 문장 검색

Ideo nemo illi prodest, quia, quidquid ad illum pervenit, id pravo usu corrumpitur.
(세네카, 행복론, Liber V 70:5)
beneficium vero ne corruperis creditum faciendo.
(세네카, 행복론, Liber V 125:7)
" Multa sunt, propter quae beneficium debere desinimus, non quia ablatum sed quia corruptum est.
(세네카, 행복론, Liber VI 13:3)
institores delicatarum mercium iuventus corrupta locupletat;
(세네카, 행복론, Liber VI 192:5)
Paulo ante Demetrium rettuli, quem mihi videtur rerum natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corripi posse, virum exactae, licet neget ipse, sapientiae firmaeque in iis, quae proposuit, constantiae, eloquentiae vero eius, quae res fortissimas deceat, non concinnatae nec in verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis.
(세네카, 행복론, Liber VII 45:3)
Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi servandum modum credam, ut, si beneficium illi meum neque vires maiores daturum est in exitium commune nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod illi reddi sine pernicie publica possit, red- dam.
(세네카, 행복론, Liber VII 106:1)
haec est in maxima potestate verissima animi temperantia et humani generis comprendens ut sui amor non cupiditate aliqua, non temeritate ingenii, non priorum principum exemplis corruptum, quantum sibi in cives suos liceat, experiendo temptare, sed hebetare aciem imperii sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 69:4)
quosdam fertilis orae et in maius laudatae fama corrupit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:6)
tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 9:5)
et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat bona patroni voce corrupta.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 37:3)
Ubi animum simul et corpus voluptates corrupere, nihil tolerabile videtur, non quia dura, sed quia mollis patitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 134:1)
natura patientes sunt, si animus illos desit corrumpere, qui cotidie ad rationem reddendam vocandus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 207:2)
Hoc est cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit apparet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:4)
"Omnium bonorum sola heres esto, quia corrumpi non potuisti, quia tam fideliter pudicitiam custodisti."
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.16)
"hic meum filium, hic meam corrupit uxorem;"
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION