라틴어 문장 검색

egentes ope Galli, cum ad id dubios servassent animos, coacti ab auctoribus iniuriae ad vindices futuros declinant legatisque ad consules missis auxilium Romanorum terrae ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 551:1)
tum P. Sempronius Tuditanus tribunus militum, capi ergo mavoltis, inquit, ab avarissimo et crudelissimo hoste aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 605:2)
An barbaro ac Poeno, qui utrum avarior an crudelior sit vix existimari potest?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 711:2)
nusquam malle quam in regno eius vivere quem vindicem atque auctorem habeat libertatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 124:2)
populus severior vindex fraudis erat, excitatique tandem duo tribuni plebis, Spurius et L. Carvilii, cum rem invisam infamemque cernerent, ducentum milium aeris multam M. Postumio dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 38:1)
nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum bellum movisse et obsidere urbem coepisse, ut crudelis tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 424:2)
illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 667:2)
usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 309:4)
M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, vindices maiestatis deessent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 431:1)
ita superbe et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant ut:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 117:1)
omnia quae crudelissimi atque inportunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 244:2)
hanc veniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 157:1)
Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 327:1)
nec, quod ab hoste crudelius pati possent, reliqui quicquam fuit, quam quae ab sociis patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 150:1)
quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 533:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION