라틴어 문장 검색

decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum exauctorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:1)
neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas postularet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 1:1)
sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 2:1)
nec parcior in bellica uirtute honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 38장 1:1)
Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen prouincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 52장 1:1)
affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 4:1)
tamen Caesare occiso, cunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis tyrannicidarum referendum censuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 1:3)
quas ob res triumphus ei decretus est multique et magni honores.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 1:3)
templa, flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi permittente se poni;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:4)
quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus quidem est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 31장 1:1)
perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi passus est, quo decreti et Augusto olim erant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:6)
adeo quidem, ut monopolium nominaturus ueniam prius postularet, quod sibi uerbo peregrino utendum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 71장 1:2)
quas ob res inter reliquos honores decretus est ei clipeus aureus, quem quotannis certo die collegia sacerdotum in Capitolium ferrent, senatu prosequente nobilibusque pueris ac puellis carmine modulato laudes uirtutum eius canentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 4:2)
praeterea senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:5)
auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION