라틴어 문장 검색

Talem diligentiam exhibe in amicitiis conparandis, ne incipias amare, quem deinceps possis odisse.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 750)
Laudo diligentiam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 8:4)
Tunc Iudaei detractum et sepulchro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:2)
At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:3)
Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eandem restauraretur conditionem, etsi non effigiem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 3:1)
Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:7)
Novam proxime defensionem suaviludii cuiusdam audivi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:1)
Tum Romani denuntiauere Brettonibus non se ultra ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus posse fatigari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:13)
Sequuntur aduersus ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum bonorum, copiosior caelestium agminum uisio;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:2)
Quae cum uir eius Hereric exularet sub rege Brettonum Cerdice, ubi et ueneno periit, uidit per somnium, quasi subito sublatum eum quaesierit cum omni diligentia, nullumque eius uspiam uestigium apparuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:13)
ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 108:1)
tu quidem macte virtute diligentiaque esto!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 590:2)
se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:1)
singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION