라틴어 문장 검색

alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 44:2)
quin etiam Phalerea illum Demetrium, quanquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiae fateor, vel ob hoc , quod ultimus est fere ex Atticis, qui dici possit orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 81:2)
ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 122:2)
qua de re memini narrasse mihi Secundum , aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:3)
namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:2)
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:2)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:2)
mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse componit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 304:2)
in quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:1)
quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 63:1)
verum et M. Cato cum in dicendo praestantissimus, tum iuris idem fuit peritissimus, et Scaevolae Servioque Sulpicio concessa est etiam facundiae virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 93:2)
quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod, paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente, nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea, quae proprie signari poterant, circuitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:2)
Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 193:2)
sed cum debeat delectare, movere, in animum audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab eadem nobis concessa natura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION