라틴어 문장 검색

consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 316:2)
vicere seniores ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium violato Fabii dederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 403:3)
haec inter seniores morti destinatos iactata solacia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 438:1)
postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possent iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 517:1)
Volsci abiectis armis sese dediderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 90:2)
tum tribuni consulari potestate tribunique plebi - nam et ei, quia eundem suae potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant - hi tum omnes quid opus facto sit consultant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 202:1)
et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, ni privato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, avertissent colonias a consiliis pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 227:2)
Latini profecti ab societate pacis, ut rebantur, inhonestae sese vindicaverunt, Antiates incommodis arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 342:1)
eos seu dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio adfici, daturos poenas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 206:1)
et ne in muris quidem satis firma spe cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 284:2)
extra praedam quattuor milia deditorum habita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:4)
sunt qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant, idque magis veri simile est quam deditos venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 286:1)
locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 291:2)
tum iam fides agi visa deditos non prodi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 333:1)
adeo morte sola vinci destinaverant animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 368:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION