라틴어 문장 검색

Haec omnia virtus discutit et aurem pervenit et voluptates aestimat, antequam admittat, nec quas probavit, magni pendit aut utique etiam admittit, nec usu earum sed temperantia laeta est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 51:1)
Quod si scripturam sprevissem in praesentia, Et in deterrendo voluissem operam sumere, Ut in otio esset potius quam in negotio, Deterruissem facile ne alias scriberet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.10)
Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae praecipit admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, utcontra ventum gregem pascamus, et eum spectans admittatur pecus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 12:1)
nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:3)
nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장1)
Cum igitur a Mesopotamia reversus, Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter priores, fratres, suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis, et intueri lucem ulterius non debere clamantibus, ut perduellem, et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito, Desinite ait urgere hominem ut existimo sontem, sed nondum aperte convictum, et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit, et ita discessum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION