라틴어 문장 검색

cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 51:1)
quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 505:2)
auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 530:1)
dilectibus deinde intra paucos dies - neque enim multi milites legendi erant - perfectis consules praetoresque in provincias proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 587:1)
per eos dies L. Aemilio Regillo, qui classe praefectum Antiochi regis devicerat, extra urbem in aede Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus gestis eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naves demersisset aut cepisset, magno consensu patrum triumphus navalis est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 698:1)
id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium quae eius concilii erant consensu bellum Lacedaemoniis indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 383:1)
quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto - novis enim uterque maluit uti militibus - in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 554:2)
ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris reum stare et praebere aures adolescentium conviciis populo Romano magis deforme quam ipsi sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 669:1)
itaque consules, dum ipsi quaestionibus impediebantur, T. Maenium dilectui habendo praefecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 211:2)
consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in provincias profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 338:1)
consules dilectibus aliisque quae Romae agendae erant peractis rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 372:1)
utrique magno patrum consensu triumphus est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 507:2)
dilectus habere consules iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 3:2)
idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se mihi parem in certamine non futurum crediderit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 153:1)
consules nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segnitiem sed vim morbi in causa esse quo serius perficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 307:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION