라틴어 문장 검색

At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 7:9)
Quod ubi incidit, jamque ipsa vetustate res matura est, ab iisdem auxilium petendum est, id est balneo ac vino.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 27:6)
sic in veteribus, quae nullis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 28:2)
Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus, jamque usu comprobatum Asclepiades composuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 14:1)
si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis.3)
Ergo, sive id incidit, sive jam durities est, in hac auxilii nihil est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:4)
Hactenus propria utrique testiculo et velamenta et auxilia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:5)
quod mammulae simile, inter imas oras super naturale positum, non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:2)
Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:1)
deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 19:5)
Robertus Dux descendit super Brundusium, et Goffridus Comes venit cum exercitu magno et forti in navibus, et facta est inter eos, et Mabrica crudelis dimicatio, et occisio hominum in obsitione eius.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1070 24:1)
Michael Ducas, qui fuerat expulsus a Nichephoro venit in Brundusium, et petiit auxilia contra Alexium a Duce Roberto;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1081 32:1)
Gregorius vero vocavit ad auxilium suum Robertum Ducem cum multitudine maxima Northmannorum in mense madio, et liberatur ab eo, et adductus fuit in Salernum, et Henricus Rex fugatus est de civitate Romae, et rediit in Teutoniam.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1084 33:2)
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:291)
quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem auxilio?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION