라틴어 문장 검색

Quod si caruncula increscere coeperit, et febricula aut soluta erit, aut levior, et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:4)
Ergo, si ora alteri insedit, satis est id, quod eminet, scalpro excidere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 14:2)
spatiumque inter haec satis illis magnum ad extrahendam saniem relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 17:6)
satisque est eam ter hoc quoque modo circuire:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:7)
Ubi satis nervi diducti sunt, si in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 2:3)
Tentandum igitur est, et, si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 5:3)
se satis Armenio fessum pro limite cingi nec tantis unum subsistere posse periclis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:217)
anne ego terrigenas potius mirabor in ipsis procubuisse satis, vitae quibus attulit idem principium finemque dies, quam caesa Getarum agmina, quos tantis aluit Bellona tropaeis totaque sub galeis Mavortia canuit aetas?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:8)
iam satis indultum studiis, Musaeque tot annos eripuere mihi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:70)
nonne satis visum, grati quod luminis expers tertia supremae patior dispendia sortis informesque plagas, cum te laetissimus ornet Signifer et vario cingant splendore Triones;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:41)
Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:2)
Cum etiam si praedictarum artium professoribus civitas egeret, tamen, sicut apud priscos florere posset res publica 3 - nam sine ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices fuerunt futuraeque sunt urbes;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 6:1)
Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:3)
Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 1:4)
Quod ad villae situm partiumque eius dispositionem, satis dictum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION