라틴어 문장 검색

et Minervam, quae artes eum edocuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 25:5)
transeo illos, qui Ciceroni ac ne in eloquentia quidem satis tribuunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 28:1)
diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui a plerisque tribuitur , tamen, ne nihil detrahatur, deesse putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 173:2)
sed summam expressurus in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis hibernis et copia verborum atque impetu parem tribuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:2)
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장6)
Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장1)
Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장2)
His rebus ita actis constituta nocte, qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장1)
Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장2)
Elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장2)
milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장12)
At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장2)
Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장12)
Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장7)
Simul edocet, quae sibi responderentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION