라틴어 문장 검색

ceterum nitor et in excolendis operibus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:2)
namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:2)
memoriam quidam modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 96:1)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:2)
mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse componit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 304:2)
in quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:1)
mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 53:2)
quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 63:1)
verum ea, quae de moribus excolendis studioque iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus, qui taedio laboris, quem ferre tendentibus ad necesse est, confugerint ad haec deverticula desidiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 95:1)
sed cum debeat delectare, movere, in animum audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab eadem nobis concessa natura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:4)
quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:1)
Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:3)
Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 7:1)
Non aeque delectatur, qui ab opere perfecto removit manum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION