라틴어 문장 검색

sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprehensum credet orator, cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 164:2)
sicut corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa , . quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 207:1)
nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 210:1)
nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam more est plurimorum (ut de his, a quibus magna hoc pars aetatis , taceam) declamitare schola et tantum laboris rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges Quod non eo diro, quasi sit dicendi exercitatio, sed quia non una sit eius specie consenescendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 262:1)
reliqua est exercitatio, quae vires cito facit, cum fecit, tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 263:5)
At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus, Catilinam agitare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장3)
His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장1)
Sed in ea difficultate Metellum nec minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장1)
Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus--nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat--, tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장1)
Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장6)
Nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis, postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt, nisi cum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 1:1)
primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:2)
Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 4:1)
Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 5:4)
Non est vir fortis ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION