라틴어 문장 검색

obtinui tamen quod intenderam:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 22:4)
Quod intuens ego variis me studiorum generibus nulli satis confisus experior.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 1:2)
Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis experiri libertum meum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 1:4)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Indulgentia tua, imperator optime, quam plenissimam experior, hortatur me, ut audeam tibi etiam pro amicis obligari;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41)
Ex illo enim et mensuram beneficii tui penitus intellego, cum tam plenam indulgentiam cum tota domo mea experiar, cui referre gratiam parem ne audeo quidem, quamvis maxime possim.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 51 2:1)
Scio, domine, quantum beneficium petam, sed peto a te cuius in omnibus desideriis meis indulgentiam experior.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 3:1)
Vereor enim, ne sit immodicum pro omnibus pariter invocare indulgentiam tuam, qua debeo tanto modestius uti, quanto pleniorem experior.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1043)
ingenii est experientis amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 923)
frangis, si vires experiere tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:140)
odimus inmodicos (experto credite) fastus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 108:2)
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem, quo levius doleas, experietur opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 913)
quae scilicet in me quam proba tam timida est experiensque parum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 78)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)
curia te excipiet, patresque e more vocati intendent aures ad tua verba suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 413)

SEARCH

MENU NAVIGATION