라틴어 문장 검색

Qua re haec tibi sint, mi Cicero, quae exposui, quasi indicia fontium illorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 2:2)
Nec vero nostra quaedam est instituenda nova et a nobis inventa ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sapientissimorum nostrae civitatis virorum disputatio repetenda memoria est, quae mihi tibique quondam adulescentulo est a P. Rutilio Rufo, Smyrnae cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua nihil fere, quod magno opere ad rationes omnium rerum pertineret, est praetermissum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 21:2)
Sed posteaquam coepit rationem huius operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii, quam videretur natura humana ferre potuisse, iudicavi fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:1)
Hi coetus igitur hac, de qua exposui, causa instituti sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:2)
Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui, omnis civitas, quae est constitutio populi, omnis res publica, quae, ut dixi, populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:4)
Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret idemque et rex et pater haberetur omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 93:9)
Quam, si placet, quoniam ea, quae tenebatis ipsi, etiam ex me audire voluistis, simul et qualis sit et optimam esse ostendam expositaque ad exemplum nostra re publica accommodabo ad eam, si potero, omnem illam orationem, quae est mihi habenda de optimo civitatis statu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 116:4)
Is dicere solebat ob hanc causam praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus, quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque rem publicam constituissent legibus atque institutis suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset, tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes, tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra autem res publica non unius esset ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta saeculis et aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 3:1)
qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino) - is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:2)
Haec enim, quae adhuc exposui, ita mixta fuerunt et in hac civitate et in Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium, ut temperata nullo fuerint modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 65:6)
Annis postea xx ex eo, quod L. Papirius P. Pinarius censores multis dicendis vim armentorum a privatis in publicum averterant, levis aestumatio pecudum in multa lege C. Iulii P. Papirii consulum constituta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 96:5)
debet enim constituta sic esse civitas, ut aeterna sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:2)
Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 6:3)
Nec vero tam metu poenaque terrentur, quae est constituta legibus, quam verecundia, quam natura homini dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 10:1)
Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et communibus commodis et suis uterentur, nec bene vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam civitate bene constituta beatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION