라틴어 문장 검색

Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:9)
nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:2)
ignis vero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime et dissupabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:8)
'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)
homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat rebusque praesentibus adiungit atque annectit futuras, facile totius vitae cursum videt ad eamque degendam praeparat res necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:4)
Quando igitur duobus generibus iniustitiae propositis adiunximus causas utriusque generis easque res ante constituimus, quibus iustitia contineretur, facile, quod cuiusque temporis officium sit, poterimus, nisi nosmet ipsos valde amabimus, iudicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:4)
Sed illud odiosum est, quod in hac elatione et magnitudine animi facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:1)
Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:4)
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)
Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:4)
Admodum autem tenenda sunt sua cuique non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius decorum illud, quod quaerimus, retineatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:1)
Eam mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque faciemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:5)
Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparet nec magnopere admonitionem et praecepta desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:1)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION