라틴어 문장 검색

Postquam esurire coepit societas fera, Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Gallus lectica a felibus vectus: Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.5)
ex quibus Honoratus trecentis milibus exsilium equitis Romani septemque amicorum eius ultimam poenam, Marcianus unius equitis Romani septingentis milibus plura supplicia arguebatur emisse;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:2)
Nuper L. Piso, pater Pisonis illius, qui Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus est, dicere solebat neminem se videre in senatu, quem consul ipse sententiam rogavisset.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 12:2)
Dixit donec ad supplicium, nescio an innocens, certe tamquam innocens ducta est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 8:2)
sed nihil refert - post quaestionem supplicio liberandos, alius in insulam relegandos, alius morte puniendos arbitrabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:4)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:1)
Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:6)
quorum ego supplicium distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatoremque consulerem de modo poenae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 1:1)
TRAIANUS PLINIO Secundum mandata mea fecit Sempronius Caelianus mittendo ad te eos, de quibus cognosci oportebit, an capitale supplicium meruisse videantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 301)
Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:2)
Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam - Heu facinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 615)
heu facinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:557)
quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 613)
et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari, sic facinus nemo nescit abesse mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 720)

SEARCH

MENU NAVIGATION