라틴어 문장 검색

quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta, nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam Syriam inlato cotidie fere adferrentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 1:3)
quam mihi facultatem quoniam hic nec opinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen ut te consulem rem p. pro tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te peto ut operam des efficiasque ne quid mihi fiat iniuriae neve quid temporis ad meum annuum munus accedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 12 2:2)
sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 2:1)
, quasi vero nunc me non tuae facultates sustineant, qua in re ipsa video miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 8:2)
ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant [vel quia magister] vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 8:5)
sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 5:2)
e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:7)
is nequaquam me quidem - cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset - sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장1)
qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 2:9)
videamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 1:2)
age nunc ceteras quoque facultates consideremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:1)
permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:9)
Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:10)
quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 1:1)
eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non nihil commoveor, gratia Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION