라틴어 문장 검색

iam cruor in galea, iam saucia proluit ater pectora permixtus sudore et sanguine torrens, respicit hortantes socios et Pallada fidam, longius opposita celantem lumina parma:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권323)
"nam volveris arvis, fido equidem, nec me virtus suprema fefellit, i, precor, Atrei si quid tibi sanguinis umquam, Hippomedon, vade, o primis puer inclyte bellis Arcas, et Argolicae Capaneu iam maxime turmae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권338)
Tydeos hic magni fidus comes et modo frustra armiger alipedem prona cervice tenebat fatorum ignarum domini solumque frementem, quod vacet inque acies audentior ille pedestres, hunc aspernantem tumido nova pondera tergo - unam quippe manum domitis expertus ab annis - corripit adfaturque:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권99)
vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
"en meus Hippomedon, cui gentis origo Mycenae Argolicique lares numenque ante omnia Iuno - sic ego fida meis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권229)
"scio, Labdacias, germana, cohortes et nimium fortes ausum petis Arcada pugnas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권284)
"fida rogat genetrix:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권285)
"nunc tibi, quod leti quaeram dea fida propinqui effugium?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권312)
"hunc sine me - non plura petam - fidissime Dorceu, sternere humi, qui tela meis gerit aemula telis et similes cultus et frena sonantia iactat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권351)
stratus humo gelida subter iuga fida rotasque Calpetus Aonios gramen gentile metentes proflatu terrebat equos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권134)
"Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis nondum ablutus aquis - tibi enim haec ego sacra litavi - trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos, si non dedecui tua iussa tulique prementem, saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem, nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권145)
"hac, germana, tenus Stygii metuenda parentis imperia et iussos potui tolerare furores, sola super terras hostiaque obvia mundo, dum vos Elysium et faciles compescitis umbras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권34)
scidit orsa novo terrore cruenta Eumenis, alipedemque citum fataliaque arma protinus, Inachii voltus expressa Pherecli, obtulit ac fidas exclusit casside voces.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권87)
"adde moram sceleri et metire, quod audes, sed pulsat muros germanus et impia contra bella ciet."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권183)
"Argolicos per te, germane, penates - nam Tyriis iam nullus honos - per si quid in illa dulce domo, submitte animos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권193)

SEARCH

MENU NAVIGATION