라틴어 문장 검색

illic et gracili balsama surculo desudata fluunt, raraque cinnama spirant, et folium, fonte quod abdito praelambens fluvius portat in exitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae35)
quia mens soluta curis, cui est origo caelum purusque fons ab aethra, iners iacere nescit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum6)
sat, si nihil sinistrum vanae minentur umbrae, cultor Dei, memento te fontis et lavacri rorem subisse sanctum, te chrismate innotatum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum28)
greges et ipsos claudit armentalium sollers virorum cura, ne vagum pecus contingat ore rorulenta gramina, potum strepentis neve fontis hauriat;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium46)
corde natus 1 ex parentis ante mundi exordium, alpha et Q cognominatus, ipse fons et clausula omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post futura sunt.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae4)
Deus, ignee fons animarum, duo qui socians elementa, vivum simul ac moribundum, hominem, Pater, effigiasti, tua sunt, tua, rector, utraque, tibi copula iungitur horum, tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et caro servit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti1)
iamque ruit, paucis Tarpeia in rupe relictis, ad sincera virum penetralia Nazareorum atque ad apostolicos Evandria curia fontes, Anniadum suboles et pignera clara Proborum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권169)
O linguam miro verborum fonte fluentem, Romani decus eloquii, cui cedat et ipse Tullius!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권187)
fons liquitur, amnis inundat, velivolum ratibus mare finditur, influit imber, aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer, et res naturae fit publica promptaque cunctis, dum servant elementa suum famulantia cursum, sic probus atque reus capitalis criminis isdem sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2283)
nostros potant animalia fontes;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2286)
num fons arcano naturae tectus operto aruit, et tenuem vix stillat vena liquorem?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2324)
Devenere viri Moysi duce, sex ubi fontes et sex forte alii vitreo de rore rigabant septenas decies palmas;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Aelim Lucus in Heremo1)
In fontem rcfluo Iordanis gurgite fertur, dum calcanda Dei populis vada sicca relinquit;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Duodecim lapides in Iordane1)
maxilla asini fontem vomit ultro:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Samson3)
Siloam vocitant, sputis ubi conlita caeci lumina Salvator iussit de fonte lavari.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Piscina Siloa2)

SEARCH

MENU NAVIGATION