라틴어 문장 검색

"Inplicatos ergo spoliis nostris trucidabimus, eademque res et causa erit victoriae et fructus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:26)
"Conspectusque vestri venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 2:6)
"an, ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:78)
"Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:26)
Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit, solum pingue crebri fontes rigant, quae mitiora sunt, frumento conseruntur, cetera armentorum pabulo cedunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 25:2)
"Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:9)
"Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed auferre."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 19:6)
sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 12:2)
"Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:37)
"nam ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus est et adversis solacium maius."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:10)
"Vos enim diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere cupiatis:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:5)
"Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:30)
Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 4:1)
si linguam clauso tenes in ore, fructus proicies amoris omnes:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 5511)
fructus sumptibus exsuperat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1143)

SEARCH

MENU NAVIGATION