라틴어 문장 검색

meritis vacat hic tibi solus fortunaeque locus nihil est aliud quod possit vel virtus tua, vel fortuna praestare - nam his rebus victoria contingit - nisi ut occiso Turno et vindices filium et patrem consoleris orbatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1791)
et ingenti arte agit, ne aut victoriam suam sileat, aut non procedendo contra eos quos vicit, confiteatur ignaviam, dicens non esse contra eos pugnandum, quos vincere perniciosissimum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2553)
tales inpellite pugnas quarum est periculosa victoria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2781)
nec veterum memini laetorve malorum nec meminisse volo victoriarum mearum quarum nullus oblivisci consuevit, nec laetor Troianorum malorum pro 'Troianis malis' quae nobis bellantibus pertulerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2801)
et mire quia non habet quos inputet Troianis triumphos, vult eis excidii tarditatem pro victoria cedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2882)
non est iudicanda victoria quae per inmensa detrimenta contingit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4214)
et hoc est unde laudat Sallustius duces, qui victoriam incruento exercitu reportaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4215)
oportune ergo hic 'felix', quod Diomedi nec post victoriam contingit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4295)
Latina pubes celerrime victoriam adipiscetur, quam vix Graeci post decennium sunt adepti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4304)
nam verecunde dicit adsuetam manibus suis esse victoriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4362)
et bene manus per quas fit ipsa victoria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4363)
nec non ad templum secundum Homerum, qui inducit in summa desperatione matres ad templa concurrere, ut victoria, quae non potest viribus, possit deorum favore conquiri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4771)
sed ait 'victos'. cedat lavinia conivnx ut cedat amicitiae Teucrorum, id est in praemium victoriae concedat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 172)
et dis communibus aras di communes sunt, ut alii dicunt, Mars Bellona Victoria, quod hi in bello utrique parti possunt favere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1185)
precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus si nostrum adnuerit nobis victoria Martem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 17612)

SEARCH

MENU NAVIGATION