라틴어 문장 검색

Nam posita est nostrae custodia saeva puellae, Clauditur et dura ianua firma sera.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 22)
Ianua difficilis domini, te verberet imber, Te Iovis imperio fulmina missa petant.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 23)
Ianua, iam pateas uni mihi, victa querelis, Neu furtim verso cardine aperta sones.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 24)
cunctis ianua nostra patet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 450)
Heu canimus frustra, nec verbis victa patescit Ianua, sed plena est percutienda manu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 534)
Nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi Quaecumque obposita est ianua dura sera.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 848)
nullus erat custos, nulla exclusura dolentes ianua:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 345)
hinc clauim ianua sensit et coepit custos liminis esse canis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 422)
virgini venienti in forum - ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant - minister decemviri libidinis manum iniecit, serva sua natam servamque appellans, sequique se iubebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 471:1)
non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati, honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 76:1)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
IN obsidione Veiorum tabernacula militibus facta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha1)
Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter volgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causae ferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 270:1)
quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit, ad quam vocem exanimi stante Praenestino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 235:2)
tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior esset crebros etiam relictos ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 512:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION