라틴어 문장 검색

quia, quod virum bonum facere oportebat, id loquebatur Naevius, credidit Quinctius eum qui orationem bonorum imitaretur facta quoque imitaturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:6)
CASSIVS SEVERVS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc uitium esse, set eorum qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, non imitarentur quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum;
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:8)
item Romanus miser imitatur Gothum et utilis Gothus imitatur Romanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 5:4)
Unde pervides pro vivacitate mentis tuae ad hoc esse nitendum servata mansuetudine et moderatione Christiana, ut aut ceteros deterreamus eorum imitari perversitatem aut ceteros optemus eorum imitari correctionem.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:5)
Illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 3:5)
Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos esse maiores, primum illud exceptum sit, ne vitia sint imitanda, deinde si natura non feret, ut quaedam imitari posit (ut superioris filius Africani, qui hunc Paulo natum adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit patris similis esse, quam ille fuerat sui);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:2)
Ergo hoc sit primum in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur [atque ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea diligentissime persequatur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:1)
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:1)
ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 4:1)
Qua re Cotta noster, cuius tu illa lata, Sulpici, non numquam imitaris, ut Iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores antiquos, sed messores videtur imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 46:1)
imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis esse debetis aliorum exemplo peccate potius quam alii vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 235:1)
tum accedat exercitatio, qua illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur imitando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION