라틴어 문장 검색

Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus impellit, uti aduersus Romanos bellum incipiat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장3)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
Nemo enim resistit sibi, cum coepit inpelli, nec timorem suum redigit ad verum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:4)
Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 3:1)
sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:1)
Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:1)
Non enim subito inpulsi ac prostrati sumus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 4:2)
Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat, impellendus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 1:5)
Quomodo autem revocari ad salutem possunt, quos nemo retinet, populus inpellit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 9:5)
Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:3)
Seneca Lucilio suo salutem Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 521)
Adice nunc eos, qui in piscinam cum ingenti inpulsae aquae sono saliunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 2:2)
Prior ille sapiens est, quem non tela vibrantia, non arietata inter se arma agminis densi, non urbis inpulsae fragor territat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:1)
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:1)
A fortuitis autem in haec inpellimur ergo non sunt bona.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION