라틴어 문장 검색

ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)
Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iustitiae capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:1)
Nam alterum [iustitiae genus] assequuntur, ut inferenda ne cui noceant iniuria, in alterum incidunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:4)
Qui altero genere iniustitiae vacant, in alterum incurrunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:2)
Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse iusto homine eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut reddere depositum, facere promissum quaeque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum et non servare fit iustum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 42:1)
quo impetrato in maximos luctus incidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:4)
In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi, quae dicitur, ne, si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus, in morositatem inutilem et odiosam incidamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:3)
quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:4)
Obiurgationes etiam non numquam incidunt necessariae, in quibus utendum est fortasse et vocis contentione maiore et verborum gravitate acriore, id agendum etiam, ut ea facere videamur irati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:2)
Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:2)
Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:2)
Atque utinam res publica stetisset, quo coeperat, statu nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum cupidos incidisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:1)
Atque in has clades incidimus (redeundum est enim ad propositum), dum metui quam carl esse et diligi malumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:6)
Tua autem aetas incidit in id bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, altera felicitatis parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:5)
Itaque, non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit earn, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION