라틴어 문장 검색

mox ut iactis sermonibus irae intumuere satis, tum vero erectus uterque exsertare umeros undamque lacessere pugnam, celsior ille gradu procera in membra simulque integer annorum, sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus maior in exiguo regnabat corpore virtus, iam crebros ictus ora et cava tempora circum obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar Riphaeae, flexoque genu vacua ilia fundunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권137)
"nox, quae terrarum caelique amplexa labores ignea multivago transmittis sidera lapsu, indulgens reparare animum, dum proximus aegris infundat Titan agiles animantibus ortus, tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro advehis alma fidem veterisque exordia fati detegis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권168)
"ipsa ultro saevis plangoribus amens tecta replet, vacuumque ferens velamine pectus occurrit confessa patri;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권204)
Coeperat umenti Phoebum subtexere palla Nox et caeruleam terris infuderat umbram, ille propinquabat silvis et ab aggere celso scuta virum galeasque videt rutilare comantis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권212)
atque illi voce repleta intercepta natat prompto in sanguine lingua.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권244)
"tu nunc Ventis pluvioque rogaris pro Iove, tu refugas vires et pectora bellis exanimata reple:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권344)
"non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus, aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres progenuisse reus, lacero tua lustra replevit funere:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권106)
iamque et Sicyonius Alcon venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae turma subit cuneumque replent, his laetus in hostes Lernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittis aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권60)
At puer infusus sociis in devia campi tollitur - heu simplex aetas!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권377)
iam tecta replerunt templaque et ingratae vallantur planctibus arae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권246)
quin socium coiisse animas et corpore in uno stare omnes, ita cuncta replet, non ullius aetas, non cultus, non forma movet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권338)
Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret questibus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권370)
Primum per campos infuso lumine pallam coniugis ipsa suos noscit miseranda labores, quamquam texta latent suffusaque sanguine maeret purpura;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권139)
omnis Erechtheis effusa penatibus aetas tecta viasque replent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권238)
totum saeculum satanas et angeli eius repleverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION