라틴어 문장 검색

Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:3)
Neque enim ii sumus quos vituperare ne inimici quidem possint, nisi ut simul laudent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 4:2)
Ipse paucis diebus aegre focilatus non sine ultionis solacio decessit ita vivus vindicatus, ut occisi solent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 4:3)
Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:1)
Supererat crimini, quod nisi duorum esse non poterat, reliqua pars ultionis;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:2)
sed cum lego, ex comparatione sentio quam male scribam, licet tu mihi bonum animum facias, qui libellos meos de ultione Helvidi orationi Demosthenis κατα` *μειδίου confers.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 4:3)
Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:3)
Erit autem, si notum aequis iniquisque fuerit non post inimici mortem scribendi tibi natam esse fiduciam, sed iam paratam editionem morte praeventam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 2:3)
Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Helvidi ultione composui, tanto impensius postulas, ut perscribam tibi quaeque extra libros quaeque circa libros, totum denique ordinem rei cui per aetatem non interfuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 1:1)
Sera tamen scindens inimico pollice crinem Edidit indignos ore tremente sonos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 641)
et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar, numina sint precibus non inimica meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 817)
me fortuna tibi - de qua quod non queror, hoc est - tradidit, hoc uno non inimica mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 92)
"hostiles linguas inimicaque vinximus ora"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권361)
Et neque nomen in hoc , nec dicam facta libello, Teque brevi , qui sis , dissimulare sinam . Postmodo , si perges , in te mihi liber iambus Tincta Lycambeo sanguine tela dabit . Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 3:4)
teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria Phineus isset:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION