라틴어 문장 검색

igitur grassaturas dispositis per oportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et legitima dissoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 1:3)
quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:6)
Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:1)
Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in prouincia quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, dehinc uehicula disposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 3:1)
Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, quidquid aegrorum in ciuitate esset uisitare se uelle;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 2:1)
id a proximis aliter exceptum iussique sunt omnes aegri in publicam porticum deferri ac per ualitudinum genera disponi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 2:2)
'dixi et nunc et saepe alias, p. c., bonum et salutarem principem, quem uos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis ciuibus saepe et plerumque etiam singulis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 29장 1:5)
stationes militum per Italiam solito frequentiores disposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 1:2)
quamuis prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe pronuntiasset et prope quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis, commeatibus per municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo suscipi passus, ut uulgo iam per iocum 'Callippides' uocaretur, quem cursitare ac ne cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:3)
Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatus, semel triremi usque ad proximos naumachiae hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis, quae obuiam prodeuntis submoueret, iterum Appia usque ad septimum lapidem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 1:1)
ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora et basilicas nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 1:2)
postremo quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac ballistis machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut conchas legerent galeasque et sinus replerent imperauit, 'spolia Oceani' uocans 'Capitolio Palatioque debita,' et in indicium uictoriae altissimam turrem excitauit, ex qua ut Pharo noctibus ad regendos nauium cursus ignes emicarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 46장 1:1)
quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo oportunissime potuit, dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu inter signa militaria atque uexilla.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 13장 1:2)
quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur insignes ganea[e] et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde hortantium ut appelleret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 3:1)
transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat, quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION