라틴어 문장 검색

instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 574:1)
hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 19:2)
Sicinius praetor aedes instruendas locaret ubi filius regis comitesque eius habitare recte possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:3)
nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 455:1)
trepidaturos tum repente paranda classe cum mittenda esset nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 478:1)
his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 479:1)
castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 542:1)
et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 554:1)
cui si vexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 593:1)
inde luce prima in eodem quo solebat loco peditum acie instructa, equitatum levemque armaturam ad castra hostium ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 627:1)
minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa tumulum quem Callinicum vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 630:1)
consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 636:1)
pro vallo instructi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:1)
ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 638:2)
in hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numeris equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque qui praecesserant proelio orto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 641:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION