라틴어 문장 검색

Hoc propugnaculo capto, aggerem Lee, litore Caesareae situm, vacuare decretum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.28)
- Insulam Rhodensem Gallicis et Americanis copiis expugnare visum est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.8)
Ad propugnaculum ab hostibus aedificatum, et in Insula Rhodensi situm, Gallicis et Americanis copiis in unum collatis, expugnare satius visum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.58)
Civitates duae, Septentrionalis, nempe, Carolina, et Insula Rhodensis, ad novam reipublicae formam accedere recusabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.76)
quum, enim, Americanos arma cepisse, paratosque esse ad omnem impetum procul a litoribus Columbi propulsandum, a Gallis jam cognitum esset;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.53)
In eis, qui libertati Americanae plurimum profuerunt, fuit dux Greene, de insula Rhodensi oriundus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.90)
'verum ego, ut haerentis adverso litore navis eriperem, prudens placavi sanguine divos.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장144)
Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de cvangelio expecto clamorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:5)
Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:8)
hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat vincla capiendis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:10)
Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:11)
Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:9)
peragrabat ergo insulas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:24)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
Tyrus volens a terra abrumpere insulam quaerebat antiquam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION