라틴어 문장 검색

precantes ut a saecularibus curis tamquam ab immitibus et agrestibus dominis possimus absolvi atque exui, mundanoque exire servitio, in libertatem supernae cognitionis quae vera et sola est libertas, vocati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:21)
et Christum verum levitem, id est, liberatorem nostrum esse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 1:3)
Ipse est verus levites;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:19)
Etiam illud non abhorret a vero, quod et iste velut quasdam in se manus injicit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:7)
Unde Zachaeus hoc intelligens, quia Christum vetere suo suscipere affectu non poterat, superiora vitia exire suo jussit hospitio, ut Christus intraret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:39)
Frequenter pingue opus dicimus quod spissum et operosum intelligi velimus:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:6)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:6)
item omnis hominis tempus ante Dominum esse duplici modo intelligi:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 1:2)
Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:4)
ideo etiam in eo laudem justi intelligimus non praeteriri, qui talem instituit domum suam, ut virtutis fulgeret consortio;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:9)
Septena animalia munda utriusque sexus et bina immunda in arcam induci, quod septimus numerus sacer ac plenus sit, secus vero secundus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:1)
Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et justificationem impertiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:19)
sed ut Patris et Filii intelligas commune praeceptum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:15)
Veris enim tempore omnis ager viret, et terra parturit fructus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION