라틴어 문장 검색

ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:6)
Quod si forte alia credunt ratione potesse ignis in coetu stingui mutareque corpus, scilicet ex nulla facere id si parte reparcent, occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor omnis et nihilo fient quae cumque creantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:11)
At quidam contra haec, ignari materiai, naturam non posse deum sine numine reddunt tanto opere humanis rationibus atmoderate tempora mutare annorum frugesque creare et iam cetera, mortalis quae suadet adire ipsaque deducit dux vitae dia voluptas et res per Veneris blanditur saecla propagent, ne genus occidat humanum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:9)
Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus principiis rerum non numquam causa colores, occidit, ex albis quoniam non alba creantur, nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:20)
intereunt partim statuarum et nominis ergo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:9)
quod genus e thuris glaebis evellere odorem haud facile est, quin intereat natura quoque eius, sic animi atque animae naturam corpore toto extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:16)
at si tantula pars oculi media illa peresa est, occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur, incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:10)
qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus [ante>, dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:16)
qua propter fateare necessest quae fuit ante interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:3)
quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:8)
quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:5)
quare dissolui quoque debent posse per artus, denique ut intereant una cum corpore cunctae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:7)
quare, corpus ubi interiit, periisse necessest confiteare animam distractam in corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:8)
nam [si] grata fuit tibi vita ante acta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:5)
sin ea quae fructus cumque es periere profusa vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius vitae finem facis atque laboris?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION