라틴어 문장 검색

Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, uini cyathos sorbere, sed id in hoc genere ualetudinis dulce uel certe lene commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:3)
uitandus omnis labor, omnis uehementior motus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 4:2)
itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:8)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:8)
Sed uno die fluere aluum saepe pro ualetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit et intra septimum diem id conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:3)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)
Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae ualetudinis metus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:5)
- In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:3)
satisque constat hoc collyrium aduersus omne genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 53:9)
Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam ualetudinem bonam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 7:4)
Cibus in hac quoque ualetudine lenis esse debet, ne exasperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:1)
Sub ipsis uero auribus oriri parotides solent, modo in secunda ualetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi conuerso.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:2)
si aduersa ualetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 16장 1:6)
Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medicinae an corporis an * beneficio contigerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 1:3)
Infibulare quoque adulescentulos, interdum uocis, interdum ualetudinis causa, quidam consueuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION