라틴어 문장 검색

non illum Achilles flexit indomitus minis, non ille solus fata qui mundi videt, in nos fidelis augur, in captas levis, non populus aeger et relucentes rogi:
(세네카, 아가멤논 4:11)
ad militares remus aptatur manus omnisque nimium longa properanti mora est.
(세네카, 아가멤논 10:3)
proporat iuventus omnis adductos simul lentare remos, adiuvat ventos manu et valida nisu bracchia alterno movet.
(세네카, 아가멤논 10:9)
tenet horror artus, omnis officio stupet navita relicto, remus effugit manus, in vota miseros ultimus cogit timor eademque superos Troes et Danai rogant.
(세네카, 아가멤논 10:41)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
laeva victricem tenens frondem virenti protegat ramo caput, et ista donum palma Pisaei Iovis velamen eadem praestet atque omen tibi.
(세네카, 아가멤논 17:10)
nusquam devertetur, nusquam remo- rabitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 47:7)
Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut similia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:4)
ex levissimis enim in maxima evadit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:6)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
belligera Pallas, cuius in laeva ciet aegis feroces ore saxifico minas;
(세네카, Hercules Furens 13:4)
cur latus laevum vacat spolio leonis?
(세네카, Hercules Furens 17:14)
non Argolico rapta leoni fulva pellis contecta iuba laevos operit dira lacertos vallantque ferae tempora dentes:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:54)
non Palladia compacta manu regum referens inclita remos quaeritur Argo - quaelibet altum cumba pererrat;
(세네카, 메데아 6:20)
Quisquis audacis tetigit carinae nobiles remos nemorisque sacri Pelion densa spoliavit umbra, quisquis intravit scopulos vagantes et tot emensus pelagi labores barbara funem religavit ora raptor externi rediturus auri, exitu diro temerata ponti iura piavit.
(세네카, 메데아 10:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION