라틴어 문장 검색

saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerva leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권50)
nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est adde preces positis et sua verba focis, hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor, attulit in terras, iuste Latine, tuas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권341)
nunc animae tenues et corpora functa sepulcris errant, nunc posito pascitur umbra cibo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권354)
lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, quo posses viso dicere
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권163)
"quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권472)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet, nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, et canis et variae conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum surgit (habent gemini vincula nulla pedes) signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne levis umbra sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권256)
umbra putatur colligere et nullo terga vidente sequi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권263)
rursus aquam tangit Temesacaque concrepat aera et rogat, ut tectis exeat umbra suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권264)
Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras, et male veloci iusta soluta Remo, Faustulus infelix et passis Acca capillis spargebant lacrimis ossa perusta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권273)
umbra cruenta Remi visa est assistere lecto atque haec exiguo murmure verba loqui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권275)
lubrica prensantes effugit umbra manus, ut secum fugiens somnos abduxit imago, ad regem voces fratris uterque ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권285)
nil agis, et latebras respicit ille tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권84)
maesta Learcheas mater tumulaverat umbras et dederat miseris omnia iusta rogis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권317)
Me vigilans cernes , tacitis ego noctis in umbris Excutiam somnos visus adesse tuos . Denique quidquid ages , ante os oculosque volabo Et querar , et nulla sede quietus eris . Verbera torta dabunt sonitum nexaeque colubrae, Conscia fumabunt semper ad ora faces . His vivus furiis agitabere , mortuus isdem , Et brevior poena vita futura tua est . Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum* Indeploratum proiciere caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION