라틴어 문장 검색

aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 65:1)
moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum introductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 87:1)
cum iidem huic orationi qui litteris regis assensi erant assentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 299:1)
miserat ad Carthaginienses legationem, et ab his nocte audita erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI16)
Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnes non gentes modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 41:1)
celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut auspicibus nobilissimis populis deductas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 125:1)
et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 148:3)
et legatio Rhodiorum . . . aderat Romae, cuius ferox erat nec falsa dicturus princeps, haud dubius quin Eumenes civitatis quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 151:1)
legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantes bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos ut facile appareret non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 157:1)
et regis legatio grata senatui fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:1)
samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiae regem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 257:1)
in hanc legationem missi A. Terentius Varro, C. Plaetorius, C. Cicereius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 273:1)
omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie in fide permanere pollicitosque omnia quae populus Romanus imperasset praestaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 274:1)
Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 403:1)
et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, levi aura spei obiecta quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 406:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION