라틴어 문장 검색

Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut vos etiam legatis, ad librum profero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:1)
iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere, et a socco ad cothurnum ascendere Sed mulier illa quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebatur, imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:5)
scripta sua corrigunt etiam diserti.
(ARCHIPOETA, IV34)
omne vae, quod legitur in Apocalypsi,
(ARCHIPOETA, V95)
Tunc ille statim tollens librum de manu sua, magistrum adiit et legit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:7)
quando vero et aetate erat provectior et incessabilius die noctuque, immo omnibus istius insulae medicis incognitis infirmitatibus, internisque atque externis regiae potestatis sollicitudinibus, necnon et paganorum terra marique infestationibus occupatus, immo etiam perturbatus, magistros et scriptores aliquantula ex parte habebat, legere ut non poterat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:3)
In qua schola utriusque linguae libri, Latinae scilicet et Saxonicae, assidue legebantur, scriptioni quoque vacabant, ita, ut antequam aptas humanis artibus vires haberent, venatoriae scilicet et ceteris artibus, quae nobilibus conveniunt, in liberalibus artibus studiosi et ingeniosi viderentur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:5)
in hoc pium et opinatissimum atque opulentissimum Salomonem Hebraeorum regem aequiparans, qui primitus, despecta omni praesenti gloria et divinitiis, sapientiam a Deo deposcit, et etiam utramque invenit, sapientiam scilicet et praesentem gloriam, sicut scriptum est, 'Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia praestabuntur vobis.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:10)
sicut scriptum est, 'Audiam, quid loquatur in me dominus Deus.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:12)
Non enim adhuc aliquid legere inceperat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:7)
Eodem quoque anno saepe memoratus Aelfred, Angulsaxonum rex, divino instinctu legere et interpretari simul uno eodemque die primitus inchoavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 87 90:1)
Ac deinde cotidie inter nos sermocinando, ad haec investigando aliis inventis aeque placabilibus testimoniis, quaternio ille refertus succrevit, nec immerito, sicut scriptum est 'super modicum fundamentum aedificat iustus et paulatim ad maiora defluit,' velut apis fertilissima longe lateque gronnios interrogando discurrens, multimodos divinae scripturae flosculos inhianter et incessabiliter congregavit, quis praecordii sui cellulas densatim replevit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:11)
Sed, sicut a quodam sapiente iamdudum scriptum est
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 93:1)
Nam etiam de Hierosolyma ab El patriarcha epistolas et dona illi directas vidimus et legimus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:6)
Nam iamdudum in lege scriptum audierat, Dominum decimam sibi multipliciter redditurum promisisse atque fideliter servasse, decimamque sibi multipliciter redditurum fuisse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION