라틴어 문장 검색

Quid nos inserimus inter matrem et liberos?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:9)
Audio praeterea in senes et anus absque liberis quorundam turpe servitium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:12)
"Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:7)
sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:9)
"Sine Cerere et Libero friget Venus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:22)
Non licebit tibi amare liberos nec aequis aspicere oculis, quos genuisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:22)
marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae vaticinium conplerentur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:8)
Moris quondam fuit, ut super cadavera defunctorum in contione pro rostris laudes liberi dicerent et instar lugubrium carminum ad fletus et gemitus audientium pectora concitarent:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:13)
Nee virtutes nec vitia parentum liberis inputantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:7)
Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:4)
Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:2)
sterilitatem alvi fecunditate mutavit, tu luctuosam fecunditatem vitalibus liberis conmutasti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:5)
Ne tu parvi penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres Deo!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:16)
Denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et vacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique immolato sacrificio reversa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo peperat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:25)
Quodsi nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec voce libera proclamabit:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION