라틴어 문장 검색

autem Octavius, homo consularis, non minus longa oratione recusaret, ne adversarius causa caderet ac ne is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni molestia stultitia adversarii liberaretur?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 166:2)
ceteros vero non dubitabo primum inertiae condemnare sententia mea, post etiam impudentiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 172:4)
idemque ingeni praesidio innocentiam iudiciorum poena liberare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:4)
Itaque, cum et invidia et odio populi tum Galba premeretur, hisce eum tragoediis liberatum ferebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:2)
Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 233:1)
Hoc nos si facere velimus, ante condemnentur ei, quorum causas receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem aut hymnum recitarimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:5)
Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:9)
condemnatus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 279:6)
Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:3)
Atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:6)
Nam cum vinxit forma et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque ita soluta, ut vagentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:1)
multi etiam suam vitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 3:2)
impetu liberavissent, nec C. Duelius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Marcellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum P. Africanus compulisset intra hostium moenia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:1)
Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem, victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis, quae corpore adverso in clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam liberavisset, pulsum atque proterritum non in Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae sinus confugisse, quam adflixerat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:1)
Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION