라틴어 문장 검색

Voces graecas fere semper ubi graecis literis apud Targam, qui ipse Lindenium secutus est, exaratae erant, eodem modo in contextum meum transcripsi, vel Targa duce emendatas, vel a me ipso ad linguae graecae leges exactas.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.49)
sunt vero alia quae literis graecis exarare jubet ipse orationis contextus.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.71)
Et enim nullum ex iis emolumentum ad orationis contextum constituendum petere licet, quum solis literarum ductibus et paginarum proportionibus eleganter componendis operam dederint.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.133)
Verum quae his de rebus literis mandavi nondum eo perducta sunt ut jam prelo subdi possint.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.153)
Verba autem in meo textu literis inclinatis exarata tamquam inutilia delenda sunt.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1575)
De ira I, 13) unde colligere licet libraries, non Celsum, hanc vocem literis graecis scripsisse.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).159)
- Verba literis inclinatis exarata, quae nullus editor, quod sciam, obelo notavit, mihi valde suspecta sunt;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).792)
nusquam enim video Celsum in capita, sed in volumina (sc.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).793)
ideoque, me judice, lenia profectum a voce λευχά literis latinis scripta, delendum est;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).944)
donec majore studio literarum disciplina agitari coepit, quae, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 5:4)
Quum haec per multa volumina, perque magnae contentionis disputationes a medicis saepe tractata sint atque tractentur:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 45:1)
At imbecillis (quo in numero magna pars urbanorum, omnesque paene cupidi literarum sunt), observatio major necessaria est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 1:1)
Ejectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 17:2)
idem purgationes quoque eodem volumine expulit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 17:5)
De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION