라틴어 문장 검색

quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur, vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 20:1)
Vis tu cogitare eos quos ius tuum vocas isdem seminibus ortos eodem frui caelo, aeque vivere aeque mori?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:1)
Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:1)
Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, vel quia Graecorum observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 1:1)
unde Aratus de caelo dicturus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 15:3)
sed sub huiusmodi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium videtur oculorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:2)
Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:1)
Haec dea leonibus vehitur, validis impetu atque fervore animalibus, quae natura caeli est cuius ambitu aer continetur qui vehit terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 8:2)
Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecravere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol valido effervet calore, Leonisque inibi signum domicilium solis appellant, quia id animal videtur ex natura solis substantiam ducere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 16:1)
quod significat harmoniam caeli, quae soli amica est quasi sphaerarum omnium de quibus nascitur moderatori, nec tamen potest nostris umquam sensibus deprehendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 7:2)
His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:3)
Namque simulachrum Adad insigne cernitur radiis inclinatis, quibus monstratur vim caeli in radiis esse solis qui demittuntur in terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 19:2)
Cuius significatus exemplum executus est, cum de luco et aditu inferorum sacro utroque loqueretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:2)
— Procul, o procul este profani, Conclamat vates, totoque absistite luco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:3)
Est ingens gelidum lucus prope Caeretis amnem Religione patrum late sacer, et adiecit, quo proprietatem religionis exprimeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION