라틴어 문장 검색

nihil a me ille secretum, non ioculare non serium, non triste non laetum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 5:2)
Nam laetissima vitis per omne tectum in culmen nititur et ascendit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 39:1)
postremo quod patria nostra florescit, quam mihi a quocumque excoli iucundum, a te vero laetissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:3)
nam partim laeta partim tristia continebant:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 1:2)
laeta quod te in urbe teneri nuntiabant - 'nollem' inquis;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 1:3)
O diem laetum!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 1:1)
O diem - repetam enim - laetum notandumque mihi candidissimo calculo!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 3:1)
Quid enim aut publice laetius quam clarissimos iuvenes nomen et famam ex studiis petere, aut mihi optatius quam me ad recta tendentibus quasi exemplar esse propositum?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 3:2)
Sed di laetiora promittunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 1 3:2)
ut vacuo animo laetoque, non potui.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:4)
Incidi in materiam veram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Victoriae tuae, optime imperator, maximae, pulcherrimae, antiquissimae et tuo nomine et rei publicae gratulor, deosque immortales precor, ut omnes cogitationes tuas tam laetus sequatur eventus, cum virtutibus tantis gloria imperii et novetur et augeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 141)
Ne tamen aliquam gaudiis publicis afferat haesitationem vel eorum qui impetraverunt diffidentia vel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum obviam dubitantibus indulgentiam meam mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 8:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Vota, domine, priore anno nuncupata alacres laetique persolvimus novaque rursus certante commilitonum et provincialium pietate suscepimus, precati deos ut te remque publicam florentem et incolumem ea benignitate servarent, quam super magnas plurimasque virtutes praecipua sanctitate obsequio deorum honore meruisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1001)
TRAIANUS PLINIO Solvisse vota dis immortalibus te praeeunte pro mea incolumitate commilitones cum provincialibus laetissimo consensu et in futurum nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1011)

SEARCH

MENU NAVIGATION