라틴어 문장 검색

' 'stultum me fateor - liceat concedere veris - atque etiam insanum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:15)
insanis et tu stultique prope omnes, siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me solatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.25)
si neque maiorem feci ratione mala rem nec sum facturus vitio culpave minorem, si veneror stultus nihil horum 'o si angulus ille proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.6)
quid, si me stultior ipso quingentis empto drachmis deprenderis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.25)
mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum studiosum tui quem non noris.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 4:2)
in laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera securitatem parit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 21:2)
sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 154:2)
neque contraria, communia, stulta invenisse dicitur quisquam, sed non vitasse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 36:3)
neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 328:1)
vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 19:1)
nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat , nisi fieret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 20:1)
rursus nemo tam erit iniustus aut stultus, quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 262:1)
nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:3)
qui est sapiens, stultus non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 168:2)
In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 232:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION