라틴어 문장 검색

Saepe etiam iam validioribus factis, atque ipsis matribus etiam vitanda pituitae pernicies erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 20:3)
Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, prius quam subvolent, paucas detrahas pinnas, et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasquc copiosum cibum parentibus,quo et se et eos abundantius alant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 11:3)
Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:3)
quem partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore anni vacaturae sunt a fetu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:3)
Sed novissimo fetu cum volumus ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus subiciantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 6:3)
Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus cum matre:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:1)
filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장5)
accedere matrem muliebri inpotentia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장9)
utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장7)
in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi sed iactantia gloriaque ad posteros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장3)
postremo Livia gravis in rem publicam mater, gravis domui Caesarum noverca.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장15)
alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장2)
coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)
hunc quoque asperavere carmina incertis auctoribus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem cum matre animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장9)
Cassium histrionem solitum inter alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in memoriam Augusti sacrasset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION