라틴어 문장 검색

adfectus quidem tam mali ministri quam duces sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 55:3)
Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum sollicitius observet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 73:4)
Quis erat huius imperii minister ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 111:1)
Si captivus in servitutem subito depressus reliquias libertatis tenet nec ad sordida ac laboriosa ministeria agilis occurrit, si ex otio piger equum vehiculumque domini cursu non exaequat, si inter cottidiana pervigilia fessum somnus oppressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter obiit a servitute urbana et feriata translatus ad durum opus, distinguamus, utrum aliquis non possit an nolit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:3)
placet minister incultus et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non varietate macu- larum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur nec accendat invidia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 8:1)
quae ministeria, quamvis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:3)
tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 79:1)
Lex te ad ministerium patrimonii admisit, non in dominium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, abdicandus qui abdicatum fratrem adoptavit.27)
Mori uolens elegit huic ministerio nequissimum seruum, audacem, infestum sibi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.28)
Seruus erilis imperii non censor est, sed minister.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.30)
ita etiam ministros eius alligauerat somnus, ut mihi liceret eligere quod tollerem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.19)
veniet invisum Scelus suumque lambens sanguinem Impietas ferox Errorque et in se semper armatus Furor - hoc hoc ministro noster utatur dolor.
(세네카, Hercules Furens 1:48)
' inter vapores positus et flammae minas immotus, inconcussus, in neutrum latus correpta torquens membra adhortatur, monet, gerit aliquid ardens, omnibus fortem addidit animum ministris;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:31)
caedis moriens illa ministrum rogat infelix, utero dirum condat ut ensem:
(세네카, 옥타비아 5:38)
exilia non fregere summotos procul Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor armat ministros sceleris in caedem meam, absentium cum maneat etiam ingens favor in urbe nostra, qui fovet spes exulum.
(세네카, 옥타비아 7:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION